- HUNNI
- HUNNIqui et ABARES, sive AVARES, teste. P. Diacono, dicuntur pop. Sarmatiae ultra Maeoticam paludem incolentes, quas ex magnarum mulierum, quae Aliorumnae Scythis dictae, et a Filimero Gothorum Rege in solitudinem abactae feruntur, commercio Daemones suscepisse, fabulatur Iornandes, Hi, dum venationibus vacant, cervae ductu paludem transgressi, Scythiam in vasêrunt: ilicoque Alipzuros, Alzidzuros, Itamaros, Tuncassos, et Boiscos, qui ripae istius Scythiae insidebant, quasi quodam turbine rapuêre. Alanos quoque subiugavêre, quosque bello non poterant, vultus terrore in fugam coniecêre. Ermanaricum dein Gothorum Regem auspiciis Balamiri, aggressi, Ostrogothos sedibus suis pepulêrunt, A. C. 374. in Pannonias effusi (quibus Hungariae nomen ab his inditum traditur.) Quo Wisigothi perculsi, partem Thraciae, seu Moesiae a Valente Imp. habitandam petiêre et impetravêre. Auxiliares postea Hunni Romanorum, Uldini ductu, Radagisium Scytham Italiam ingressum, iuncti Stiliconi Rom. et Saro Gotthorum Ducibus vicêre, A. C. 407. Deinde in Galliam migrârunt, Duce Attilâ, qui eam ac Italiam foedissimis cladibus affecit, donec grandi clade affecti, in Catalauniciscampis a Meroveo Francorum Rege, et Aetio Romanorum Duce, A. C. 450. rursus se in Pannoniam recepêrunt, variis cladibus, post Attilae inprimis mortem, exerciti, tandem ab Ugris, Scythica gente, sub Carolo Crasso pulsi. A vafritie et malitia omni remoti; Procop. Gotth. Hist. l. 3. literas ne fando quidem novêre, Idem l. 4. nunc pecorum fibras, nunc quasdam venas in abrasis ossibus intuentes futura rimari soliti sunt. Semper in equis edebant, dormiebant, etc. Eorum Rex Horda, eodem tempore, quo Herulorum Rex Gethes circa A. C. 528. cum suis baptizatus est. Vide Amm. Marcell. l. 31. c. 2. et 3. P. Diacon. Agathiam, Claud. l. 1. in Ruf. Iornand. de Reb. Geticis, B. Rhenan. Rer. Germ. l. 2. tit. Hunnorum Forma et Mores, ibique Notas Othonis IC. et supra in voce Hungari. Claud. l. 1. in Ruf. Carm. 3. v. 321. et seqq.Hunnorum laturus opem!Est genus extremos Scythiae vergentis in ortusTrans gelidum Tanain:Prudent. l. 2. contra Symmach. v. 807.Denique Romanus Daha Sarmata, Wandalus, Hunus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.